ASDRUBAL

ASDRUBAL
I.
ASDRUBAL
Gisgonis fil. a Romanis Hispaniâ pulsus, in Africam rediit, Syphace, cui filiam Sophonisben dederat, in partes suas pertractô. Dein Scipionem Uticae obsidione depulit, sed ab illo, una cum genero paulo post victus, in praelio cecidit. Dux bellô tertiô Punicô, a Scipione Aemiliano victus. Eius uxor, factâ deditione, cum paucis ante diebus a viro impetrare non potuisset, ut ad victorem transfugeret, in medias urbis flammas sese cum filiis coniecit. Livius l. 27. 28. et seqq. Plut. in Scipione. Ovid. Fast l. 6. v. 769.
Postera lux melior; superat Masinissa Syphacem,
Et cecidit telis Asdrubal ipse suis.
II.
ASDRUBAL
Hannibalis frater. Plut. in Hannibale. Hispaniam deserere a Scipione coactus, cum in Italiam fratri suppetias iret, illique per literas locum, quo venisset, significaret, literis interceptis, ingenti strage, a M. Livio Salinatore, et Nerone Claudio ad Metaurum victus est, caputque eius lanceae praefixum, et in conspectu Poenorum ad terrorem circumlatum est. Horat. Carm. l. 4. Od. 4. v. 37.
Quid debeas, ô Roma, Neronibus,
Testis Metaurum flumen et Asdrubal
Devictus. ---- ---- ----
Vide Lib. l. 27. Polyb. Plut. in Annibale, etc.
III.
ASDRUBAL
a L. Caecilio Metello Consule, prope Palermum in Sicilia, victus, amissis in acie 120. Elephantis, aliisque 104. captis, qui dem per totam Italiam circumducti. Item duorum aliorum, Iustin l. 19. meminit. Vide pluribus Liv. Polyb. Appian. Florum, Orosium, Diodor. Sic. Fragm.
IV.
ASDRUBAL
fil. Magonis cognomentô Calvus, Dux classis Carthaginensium in Sardiniam missus, rempestate ad insulas Baleares reiectus, ibi tantisper, quoad quassas reficeret naves, resedit. Liv. l. 22. c. 20. s.
V.
ASDRUBAL
fil. prioris, contra Numidas bellum gessit.
VI.
ASDRUBAL
gener amilcaris patris Annibalis, favente factione Barchinâ, Amilcari mortuo suffectus, 8. annis Hispaniam ad ministravit, cum magna prudentiae laude et gloria Carthaginis. Demum a servo barbaro, cuius doininum occiderat, interfectus est, in medio suorum. Comprehensus deinde servus a circumstantibus, haud facti paenitens, inter cruciatus ac tormenta, speciem semper ridentis praebens, occisus est. Historiam
cape ex Silio l. 1. v. 165. ubi de Tago, servi domino cruci suffixo loquitur:
Quem postquam dirô suspensum robore vidit
Deformem, lateri famulus clam corripit ensem
Dilectum domino, pernixque irrumpit in aulam,
Atque immite ferit geminatô vulnere pectus.
At Poeni succensi irâ, turbataque luctu,
Et saevis gens laeta ruunt, tormentaque portant.
Non ignes, candensque chalybs, non verbera passim
Ictibus innumeris lacerum scindentia corpus,
Carnificesve manus, penitusque infusa medullis
Pestis, et in medio lucentes vulnere flammae
Cessavere; ferum visu, dictuque per artem
Saevitiae, extenti, quantum tormenta iubebant,
Creverunt artus, atque omni sanguine ruptô
Ossa lique factis fumärunt fervida membris.
Mens intacta manet, superat, ridetque dolores,
Spectanti similis, fessosque labore ministros
Increpitat, dominique crucem clamore reposcit.
Ita Silius: ceteros inter se scio discordare. Polybius l. 2. in diversorio suo vult Asdrubalem exceptum infidiis, Ε᾿τελεύτηςε δολοφονηθεὶς εν τοῖς ἑαυτοῦ καταλύμαςι νυκτὸς ὑπό τινος Κελτοῦ τὸ γένος. Nisi siet in diversorio aula. Appianus in Ibericis, eum in venatione occisum scribit: Α᾿νὴρ δοῦλος, οὑ τὸν δεςθότην ὠμῶς διεφθάρκει, λαθὼν εν κυνηγέςιαις ἀναιρει. Idemque habet, in Annibalicus. Livius l. 21. c. 2. palam vult interfectum. De Servi constantia, praeter Silium, Livius locô praedictô, ubi de Asdrubalis percuslore: Comprehensus a circumstantibus, haud aliô, quam si evasisset vicltu; tormentis quoque cum laceraretur, eô fuit habitu oris, ut superante laetiktiâ dolores ridentis etiam speciem praebuerit, Val. Max. l. 3. c. 3. ex. ult. Laetitiam tamen, quam ex vindicta ceperat, in ore constantissime vetinuit. Nic. Lloydius. Vide etiam Diodor. Sic. l. 25. Plut. in Annibale. Cornel. Nepotem, in Amilcare.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Asdrúbal — Saltar a navegación, búsqueda Con el nombre de Asdrúbal se conocen varios personajes importantes de la Antigüedad, pertenecientes todos a la Historia de Cartago: Asdrúbal (regente), reinó en Cartago durante el siglo VI a. C. Asdrúbal… …   Wikipedia Español

  • Asdrúbal — Con el nombre de Asdrúbal se conocen dos personajes importantes de la Antigüedad, pertenecientes ambos a la Historia de Cartago: ● Asdrúbal el Bello, general cartaginés, yerno de Amílcar Barca. ● Asdrúbal Barca, general cartaginés, hijo de… …   Enciclopedia Universal

  • Asdrubal — Hasdrubal ou Asdrubal nom de plus. généraux carthaginois. Asdrubal V. Hasdrubal …   Encyclopédie Universelle

  • Asdrubal — Hasdrubal Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Hasdrubal ou Asdrubal (composé du phénicien azru [aider] et du nom du dieu Baal) est le nom de plusieurs généraux carthaginois : Hasdrubal… …   Wikipédia en Français

  • Asdrúbal el Bello — Saltar a navegación, búsqueda Asdrúbal el Bello fue un político y general cartaginés (ca. 270 221 a. C.), yerno de Amílcar Barca y gobernador de Iberia a la muerte de éste. Acompañó a su suegro a la conquista de Iberia en… …   Wikipedia Español

  • Asdrúbal (nombre) — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Asdrúbal. Asdrúbal Asdrúbal Barca Origen Púnico Género Masculino Sa …   Wikipedia Español

  • Asdrúbal Baptista — Saltar a navegación, búsqueda Asdrúbal Baptista Asdrúbal Baptista …   Wikipedia Español

  • Asdrúbal Barca — Saltar a navegación, búsqueda Moneda de Iberia mostrando la efigie de Asdrúbal Barca. Asdrúbal Barca fue un general cartaginés de la dinastía Bárcida (245 207 a. C.), uno de los tres hijos de Amílcar Barca …   Wikipedia Español

  • Asdrúbal el Beotarca — Saltar a navegación, búsqueda Asdrúbal el Beotarca fue un general cartaginés que participó en las Guerras Púnicas. Biografía Poco se sabe acerca de Asdrúbal el Beotarca, el general que comandaba el ejército cartaginés durante la Tercera Guerra… …   Wikipedia Español

  • Asdrubal Cabrera — Asdrúbal Cabrera Asdrúbal Cabrera …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”